

Liber Leviticus*
Caput 2: Versus 7
Sin autem de,etc.[ISICH. in Lev.]Sicut in sartagine crucem, etc., usque ad ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit.Sin autem,etc. Moraliter, similam offert qui in aliquibus communis vitae usibus bene conversari studet. Haec oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordiae, nec vitam praesentem evadere potest, nisi misericordia coelestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit, sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem.